| Chapter 131 |
1 | canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius |
2 | sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob |
3 | si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei |
4 | si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem |
5 | et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob |
6 | ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae |
7 | introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius |
8 | surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae |
9 | sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt |
10 | propter David servum tuum non avertas faciem christi tui |
11 | iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam |
12 | si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam |
13 | quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi |
14 | haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam |
15 | viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus |
16 | sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt |
17 | illic producam cornu David paravi lucernam christo meo |
18 | inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |