| Chapter 88 |
1 | intellectus Aethan Ezraitae |
2 | misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
3 | quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; |
4 | disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo |
5 | usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma |
6 | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
7 | quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei |
8 | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt |
9 | Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo |
10 | tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas |
11 | tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos |
12 | tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti |
13 | aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt |
14 | tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua |
15 | iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
16 | beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
17 | et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
18 | quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum |
19 | quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri |
20 | tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea |
21 | inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum |
22 | manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum |
23 | nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum |
24 | et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam |
25 | et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
26 | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
27 | ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae |
28 | et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae |
29 | in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi |
30 | et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
31 | si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
32 | si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint |
33 | visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum |
34 | misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea |
35 | neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita |
36 | semel iuravi in sancto meo si David mentiar |
37 | semen eius in aeternum manebit |
38 | et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma |
39 | tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum |
40 | evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius |
41 | destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem |
42 | diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis |
43 | exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius |
44 | avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello |
45 | destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti |
46 | minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma |
47 | usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua |
48 | memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum |
49 | quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma |
50 | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua |
51 | memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium |
52 | quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui |
53 | benedictus Dominus in aeternum fiat fiat |