| Chapter 77 |
1 | intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei |
2 | aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio |
3 | quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis |
4 | non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit |
5 | et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis |
6 | ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis |
7 | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant |
8 | ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius |
9 | filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli |
10 | non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare |
11 | et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis |
12 | coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos |
13 | interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem |
14 | et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis |
15 | interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa |
16 | et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas |
17 | et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso |
18 | et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis |
19 | et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto |
20 | quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo |
21 | ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel |
22 | quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius |
23 | et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit |
24 | et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis |
25 | panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam |
26 | transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum |
27 | et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata |
28 | et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum |
29 | et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis |
30 | non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum |
31 | et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit |
32 | in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius |
33 | et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione |
34 | cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum |
35 | et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est |
36 | et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei |
37 | cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius |
38 | ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam |
39 | et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens |
40 | quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso |
41 | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt |
42 | non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis |
43 | sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos |
44 | et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent |
45 | misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos |
46 | et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae |
47 | et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina |
48 | et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni |
49 | misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos |
50 | viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit |
51 | et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham |
52 | et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto |
53 | et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare |
54 | et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis |
55 | et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel |
56 | et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt |
57 | et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum |
58 | et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt |
59 | audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel |
60 | et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus |
61 | et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici |
62 | et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit |
63 | iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae |
64 | sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur |
65 | et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino |
66 | et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis |
67 | et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit |
68 | et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit |
69 | et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula |
70 | et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum |
71 | pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam |
72 | et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |