| Chapter 59 |
1 | in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina |
2 | cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia |
3 | Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis |
4 | commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est |
5 | ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis |
6 | dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui |
7 | salvum fac dextera tua et exaudi me |
8 | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor |
9 | meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus |
10 | Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt |
11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam |
12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris |
13 | da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis |
14 | in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos |