| Chapter 29 |
1 | psalmus cantici in dedicatione domus David |
2 | exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me |
3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me |
4 | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum |
5 | psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius |
6 | quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia |
7 | ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum |
8 | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus |
9 | ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor |
10 | quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam |
11 | audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus |
12 | convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia |
13 | ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi |