| Chapter 19 |
1 | impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum |
2 | quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti |
3 | adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur |
4 | ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant |
5 | ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent |
6 | omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi |
7 | nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio |
8 | per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra |
9 | tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos |
10 | memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum |
11 | novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis |
12 | in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias |
13 | etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant |
14 | et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos |
15 | qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus |
16 | percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat |
17 | in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu |
18 | agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant |
19 | ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur |