| Chapter 12 |
1 | tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum |
2 | respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius |
3 | me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare |
4 | sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere |
5 | et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere |
6 | tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam |
7 | etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est |
8 | bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere |
9 | quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam |
10 | qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae |
11 | manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum |
12 | quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino |
13 | et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te |
14 | et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem |
15 | ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum |
16 | cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam |
17 | dixitque eis angelus pax vobis nolite timere |
18 | etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi |
19 | videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor |
20 | tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius |
21 | et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt |
22 | tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius |