Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Judith 8

The Book of Judith

Return to Index

Chapter 9

1

quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

2

Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem

3

et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae

4

tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti

5

omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti

6

respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum

7

sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos

8

tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos

9

sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur

10

et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi

11

erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

12

fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur

13

capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae

14

da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum

15

erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum

16

non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

17

Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem

18

memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat

19

et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te

Judith 10

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: