| Chapter 48 |
1 | et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat |
2 | qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini |
3 | verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae |
4 | sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi |
5 | qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei |
6 | qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo |
7 | qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis |
8 | qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te |
9 | qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum |
10 | qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob |
11 | beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt |
12 | nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum |
13 | Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum |
14 | nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius |
15 | in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius |
16 | in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram |
17 | et relicta est gens perpauca et princeps in domo David |
18 | quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata |
19 | Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum |
20 | in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua |
21 | tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres |
22 | et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum |
23 | non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae |
24 | subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei |
25 | nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei |
26 | in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam |
27 | spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum |
28 | ostendit futura et abscondita antequam evenirent |