| Chapter 2 |
1 | nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit |
2 | sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine |
3 | exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo |
4 | sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra |
5 | neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est |
6 | nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis |
7 | cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos |
8 | ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis |
9 | memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei |
10 | vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus |
11 | sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos |
12 | deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam |
13 | ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis |
14 | vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis |
15 | qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur |
16 | prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem |
17 | nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio |
18 | quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas |
19 | quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius |
20 | vos enim estis gloria nostra et gaudium |