| Chapter 2 |
1 | si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes |
2 | implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes |
3 | nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes |
4 | non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum |
5 | hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu |
6 | qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo |
7 | sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo |
8 | humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis |
9 | propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen |
10 | ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum |
11 | et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris |
12 | itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini |
13 | Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate |
14 | omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus |
15 | ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo |
16 | verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi |
17 | sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis |
18 | id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi |
19 | spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt |
20 | neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit |
21 | omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu |
22 | experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium |
23 | hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt |
24 | confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito |
25 | necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos |
26 | quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum |
27 | nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem |
28 | festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim |
29 | excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote |
30 | quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium |