| Chapter 20 |
1 | postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam |
2 | cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam |
3 | ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam |
4 | comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus |
5 | hii cum praecessissent sustinebant nos Troade |
6 | nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem |
7 | in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem |
8 | erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati |
9 | sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus |
10 | ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est |
11 | ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est |
12 | adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime |
13 | nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus |
14 | cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen |
15 | et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum |
16 | proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis |
17 | a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae |
18 | qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim |
19 | serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum |
20 | quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos |
21 | testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum |
22 | et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans |
23 | nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent |
24 | sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei |
25 | et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei |
26 | quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium |
27 | non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis |
28 | adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo |
29 | ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi |
30 | et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se |
31 | propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum |
32 | et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus |
33 | argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi |
34 | ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae |
35 | omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere |
36 | et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit |
37 | magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum |
38 | dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem |