| Chapter 6 |
1 | in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum |
2 | convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis |
3 | considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus |
4 | nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus |
5 | et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum |
6 | hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus |
7 | et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei |
8 | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo |
9 | surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano |
10 | et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur |
11 | tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum |
12 | commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium |
13 | et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem |
14 | audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses |
15 | et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli |