| Chapter 2 |
1 | et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco |
2 | et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes |
3 | et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum |
4 | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis |
5 | erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt |
6 | facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes |
7 | stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt |
8 | et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus |
9 | Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam |
10 | Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani |
11 | Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei |
12 | stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse |
13 | alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti |
14 | stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea |
15 | non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia |
16 | sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel |
17 | et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt |
18 | et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt |
19 | et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi |
20 | sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus |
21 | et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit |
22 | viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis |
23 | hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis |
24 | quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo |
25 | David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear |
26 | propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe |
27 | quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
28 | notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua |
29 | viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem |
30 | propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius |
31 | providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem |
32 | hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus |
33 | dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis |
34 | non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
35 | donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
36 | certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis |
37 | his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres |
38 | Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus |
39 | vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster |
40 | aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava |
41 | qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia |
42 | erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus |
43 | fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis |
44 | omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia |
45 | possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat |
46 | cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis |
47 | conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum |