Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

John 19

The Gospel According to Saint John

Return to Index

Chapter 20

1

una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento

2

cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

3

exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum

4

currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum

5

et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit

6

venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita

7

et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum

8

tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit

9

nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere

10

abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

11

Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum

12

et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu

13

dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum

14

haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est

15

dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam

16

dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

17

dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

18

venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

19

cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis

20

et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

21

dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos

22

hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

23

quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt

24

Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus

25

dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam

26

et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

27

deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

28

respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

29

dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

30

multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc

31

haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

John 21

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: