| Chapter 10 |
1 | amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro |
2 | qui autem intrat per ostium pastor est ovium |
3 | huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas |
4 | et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius |
5 | alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum |
6 | hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis |
7 | dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium |
8 | omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves |
9 | ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet |
10 | fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant |
11 | ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus |
12 | mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves |
13 | mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus |
14 | ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae |
15 | sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus |
16 | et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor |
17 | propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam |
18 | nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo |
19 | dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos |
20 | dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis |
21 | alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire |
22 | facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat |
23 | et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis |
24 | circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam |
25 | respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me |
26 | sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis |
27 | oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me |
28 | et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea |
29 | Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei |
30 | ego et Pater unum sumus |
31 | sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum |
32 | respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis |
33 | responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum |
34 | respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis |
35 | si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura |
36 | quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum |
37 | si non facio opera Patris mei nolite credere mihi |
38 | si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre |
39 | quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum |
40 | et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic |
41 | et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum |
42 | omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum |