| Chapter 1 |
1 | in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum |
2 | hoc erat in principio apud Deum |
3 | omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est |
4 | in ipso vita erat et vita erat lux hominum |
5 | et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt |
6 | fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes |
7 | hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum |
8 | non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine |
9 | erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum |
10 | in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit |
11 | in propria venit et sui eum non receperunt |
12 | quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius |
13 | qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt |
14 | et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis |
15 | Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat |
16 | et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia |
17 | quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est |
18 | Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit |
19 | et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es |
20 | et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus |
21 | et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non |
22 | dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso |
23 | ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta |
24 | et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis |
25 | et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta |
26 | respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis |
27 | ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti |
28 | haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans |
29 | altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi |
30 | hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat |
31 | et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans |
32 | et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum |
33 | et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto |
34 | et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei |
35 | altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo |
36 | et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei |
37 | et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum |
38 | conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas |
39 | dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima |
40 | erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum |
41 | invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus |
42 | et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus |
43 | in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me |
44 | erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri |
45 | invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth |
46 | et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide |
47 | vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est |
48 | dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te |
49 | respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel |
50 | respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis |
51 | et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis |