| Chapter 13 |
1 | et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae |
2 | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
3 | et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas |
4 | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari |
5 | et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat |
6 | multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent |
7 | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis |
8 | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec |
9 | videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis |
10 | et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium |
11 | et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus |
12 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos |
13 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit |
14 | cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes |
15 | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua |
16 | et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum |
17 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus |
18 | orate vero ut hieme non fiant |
19 | erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient |
20 | et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies |
21 | et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis |
22 | exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos |
23 | vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia |
24 | sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum |
25 | et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur |
26 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria |
27 | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli |
28 | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas |
29 | sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis |
30 | amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant |
31 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt |
32 | de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater |
33 | videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit |
34 | sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet |
35 | vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane |
36 | ne cum venerit repente inveniat vos dormientes |
37 | quod autem vobis dico omnibus dico vigilate |