| Chapter 25 |
1 | tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae |
2 | quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes |
3 | sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum |
4 | prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus |
5 | moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt |
6 | media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei |
7 | tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas |
8 | fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur |
9 | responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis |
10 | dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua |
11 | novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis |
12 | at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos |
13 | vigilate itaque quia nescitis diem neque horam |
14 | sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua |
15 | et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim |
16 | abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque |
17 | similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo |
18 | qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui |
19 | post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis |
20 | et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum |
21 | ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui |
22 | accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum |
23 | ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui |
24 | accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti |
25 | et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est |
26 | respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi |
27 | oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura |
28 | tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta |
29 | omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo |
30 | et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium |
31 | cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae |
32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis |
33 | et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris |
34 | tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi |
35 | esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me |
36 | nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me |
37 | tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum |
38 | quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus |
39 | aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te |
40 | et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis |
41 | tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius |
42 | esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum |
43 | hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me |
44 | tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi |
45 | tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis |
46 | et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam |