| Chapter 7 |
1 | vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea |
2 | periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem |
3 | malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam |
4 | qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum |
5 | nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui |
6 | quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius |
7 | ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus |
8 | ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est |
9 | iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius |
10 | et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum |
11 | dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex |
12 | in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte |
13 | et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum |
14 | pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos |
15 | secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia |
16 | videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt |
17 | lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te |
18 | quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est |
19 | revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra |