| Chapter 13 |
1 | loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est |
2 | et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes |
3 | idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario |
4 | ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me |
5 | ego cognovi te in deserto in terra solitudinis |
6 | iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei |
7 | et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum |
8 | occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos |
9 | perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum |
10 | ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes |
11 | dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea |
12 | conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius |
13 | dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum |
14 | de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis |
15 | quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis |