| Chapter 16 |
1 | emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion |
2 | et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon |
3 | ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas |
4 | habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram |
5 | et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est |
6 | audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius |
7 | idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas |
8 | quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare |
9 | super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit |
10 | et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli |
11 | super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris |
12 | et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit |
13 | hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc |
14 | et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus |