| Chapter 13 |
1 | onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos |
2 | super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces |
3 | ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea |
4 | vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli |
5 | venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram |
6 | ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet |
7 | propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet |
8 | et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum |
9 | ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea |
10 | quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo |
11 | et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo |
12 | pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo |
13 | super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius |
14 | et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient |
15 | omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio |
16 | infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur |
17 | ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint |
18 | sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum |
19 | et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram |
20 | non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi |
21 | sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi |
22 | et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis |