| Chapter 6 |
1 | dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat |
2 | ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia |
3 | pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata |
4 | averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad |
5 | dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis |
6 | sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis |
7 | sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus |
8 | una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam |
9 | quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata |
10 | descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica |
11 | nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab |
12 | revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te |