| Chapter 4 |
1 | audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam |
2 | donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis |
3 | nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea |
4 | et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives |
5 | posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei |
6 | ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te |
7 | principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam |
8 | arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus |
9 | dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te |
10 | audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae |
11 | viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis |
12 | quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum |
13 | tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua |
14 | ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via |
15 | fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam |
16 | non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint |
17 | comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt |
18 | iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem |
19 | via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant |
20 | fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam |
21 | ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui |
22 | vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas |
23 | omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit |
24 | remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te |
25 | oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos |
26 | dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur |
27 | ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo |