| Chapter 106 |
1 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2 | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos |
3 | ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari |
4 | erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt |
5 | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat |
6 | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos |
7 | et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem |
8 | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
9 | quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis |
10 | habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro |
11 | quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt |
12 | et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret |
13 | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos |
14 | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit |
15 | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
16 | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit |
17 | stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos |
18 | omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis |
19 | et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos |
20 | misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu |
21 | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
22 | et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude |
23 | qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis |
24 | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo |
25 | dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius |
26 | ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur |
27 | obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est |
28 | clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos |
29 | statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius |
30 | laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt |
31 | confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
32 | et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum |
33 | ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim |
34 | terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius |
35 | ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum |
36 | et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum |
37 | et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina |
38 | et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet |
39 | inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris |
40 | et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia |
41 | et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias |
42 | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum |
43 | quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini |