| Chapter 104 |
1 | alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius |
2 | canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius |
3 | exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
4 | quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter |
5 | recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius |
6 | semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
7 | ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
8 | recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes |
9 | quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac |
10 | et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum |
11 | dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
12 | cum essent viri pauci modici et advenae in ea |
13 | et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum |
14 | non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges |
15 | nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere |
16 | et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit |
17 | misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph |
18 | adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius |
19 | usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum |
20 | misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum |
21 | posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua |
22 | ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret |
23 | et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham |
24 | et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius |
25 | convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius |
26 | misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi |
27 | posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham |
28 | misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius |
29 | commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
30 | ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum |
31 | dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum |
32 | dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum |
33 | et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum |
34 | dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
35 | et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum |
36 | et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum |
37 | et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
38 | laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos |
39 | expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte |
40 | petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos |
41 | aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina |
42 | quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo |
43 | et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos |
44 | et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt |
45 | ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia |