| Chapter 57 |
1 | victori ut non disperdas David humilem et simplicem |
2 | si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum |
3 | etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite |
4 | alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium |
5 | furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam |
6 | ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas |
7 | Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine |
8 | dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur |
9 | quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem |
10 | antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas |
11 | laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii |
12 | et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra |