| Chapter 25 |
1 | David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam |
2 | proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum |
3 | quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua |
4 | non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar |
5 | odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo |
6 | lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine |
7 | ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua |
8 | Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae |
9 | ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam |
10 | in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus |
11 | ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei |
12 | pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino |