| Chapter 16 |
1 | oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii |
2 | de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates |
3 | probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti |
4 | cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis |
5 | sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea |
6 | ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum |
7 | mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium |
8 | a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me |
9 | a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt |
10 | adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe |
11 | incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram |
12 | similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis |
13 | surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus |
14 | a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum |
15 | ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua |