| Chapter 12 |
1 | respondens autem Iob dixit |
2 | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
3 | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat |
4 | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas |
5 | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
6 | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
7 | nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi |
8 | loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
9 | quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit |
10 | in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis |
11 | nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem |
12 | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
13 | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
14 | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
15 | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
16 | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
17 | adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem |
18 | balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum |
19 | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
20 | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
21 | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
22 | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
23 | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
24 | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium |
25 | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |