| Chapter 11 |
1 | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
2 | numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur |
3 | tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis |
4 | dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo |
5 | atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi |
6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua |
7 | forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies |
8 | excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces |
9 | longior terrae mensura eius et latior mari |
10 | si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei |
11 | ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat |
12 | vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat |
13 | tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas |
14 | si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia |
15 | tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis |
16 | miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis |
17 | et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer |
18 | et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies |
19 | requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi |
20 | oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |