| Chapter 9 |
1 | et respondens Iob ait |
2 | vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo |
3 | si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille |
4 | sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit |
5 | qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo |
6 | qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur |
7 | qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo |
8 | qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris |
9 | qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri |
10 | qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus |
11 | si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum |
12 | si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis |
13 | Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem |
14 | quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo |
15 | qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor |
16 | et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam |
17 | in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa |
18 | non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus |
19 | si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere |
20 | si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit |
21 | etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae |
22 | unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit |
23 | si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat |
24 | terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est |
25 | dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum |
26 | pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam |
27 | cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor |
28 | verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti |
29 | si autem et sic impius sum quare frustra laboravi |
30 | si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae |
31 | tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea |
32 | neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri |
33 | non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus |
34 | auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat |
35 | loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere |