| Chapter 7 |
1 | militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius |
2 | sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui |
3 | sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi |
4 | si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras |
5 | induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est |
6 | dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe |
7 | memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona |
8 | nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam |
9 | sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet |
10 | nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius |
11 | quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae |
12 | numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere |
13 | si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo |
14 | terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties |
15 | quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea |
16 | desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei |
17 | quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum |
18 | visitas eum diluculo et subito probas illum |
19 | usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam |
20 | peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis |
21 | cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |