| Chapter 2 |
1 | locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
2 | singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis |
3 | ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab |
4 | et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum |
5 | iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar |
6 | et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti |
7 | in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon |
8 | omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti |
9 | universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur |
10 | in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur |
11 | et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti |
12 | iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai |
13 | et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti |
14 | in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel |
15 | et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta |
16 | omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur |
17 | levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur |
18 | ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud |
19 | cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti |
20 | et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur |
21 | cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti |
22 | in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis |
23 | et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti |
24 | omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur |
25 | ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai |
26 | cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti |
27 | iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran |
28 | cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti |
29 | de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan |
30 | cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti |
31 | omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur |
32 | hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta |
33 | Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi |
34 | feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum |