Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 24

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 25

1

locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

2

loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

3

sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

4

septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

5

quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

6

sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te

7

iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

8

numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

9

et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

10

sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

11

quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

12

ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis

13

anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

14

quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo

15

et iuxta supputationem frugum vendet tibi

16

quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

17

nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

18

facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

19

et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

20

quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

21

dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

22

seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

23

terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

24

unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

25

si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

26

sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

27

conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

28

quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

29

qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

30

si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

31

sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

32

aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi

33

si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

34

suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

35

si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

36

ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

37

pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

38

ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

39

si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

40

sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

41

et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

42

mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum

43

ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

44

servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

45

et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

46

et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

47

si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

48

post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

49

et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

50

supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

51

si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

52

si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

53

quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

54

quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

55

mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

Leviticus 26

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: