| Chapter 30 |
1 | facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim |
2 | habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent |
3 | vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum |
4 | et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur |
5 | ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis |
6 | ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi |
7 | et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud |
8 | et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras |
9 | non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis |
10 | et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino |
11 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
12 | quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti |
13 | hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino |
14 | qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium |
15 | dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet |
16 | susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum |
17 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
18 | facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua |
19 | lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes |
20 | quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino |
21 | ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones |
22 | locutusque est Dominus ad Mosen |
23 | dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta |
24 | cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin |
25 | faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii |
26 | et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti |
27 | mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis |
28 | et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent |
29 | sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur |
30 | Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi |
31 | filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras |
32 | caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis |
33 | homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo |
34 | dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia |
35 | faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum |
36 | cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama |
37 | talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino |
38 | homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis |