| Chapter 4 |
1 | respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus |
2 | dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga |
3 | ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses |
4 | dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam |
5 | ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob |
6 | dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis |
7 | retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae |
8 | si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis |
9 | quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem |
10 | ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum |
11 | dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego |
12 | perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris |
13 | at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es |
14 | iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde |
15 | loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis |
16 | ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent |
17 | virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa |
18 | abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace |
19 | dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam |
20 | tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua |
21 | dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum |
22 | dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel |
23 | dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum |
24 | cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum |
25 | tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es |
26 | et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem |
27 | dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum |
28 | narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat |
29 | veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel |
30 | locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo |
31 | et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt |