Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 14

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 15

1

ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,

2

et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.

3

ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,

4

quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.

5

ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,

6

propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.

7

propterea dicit Dominus:

8

iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.

9

vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.

10

ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,

11

sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.

12

lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.

13

lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.

14

vae saeculo et qui habitant in eum.

15

quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.

16

erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.

17

concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.

18

propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.

19

non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.

20

ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.

21

sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:

22

non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.

23

et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.

24

vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,

25

non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.

26

novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.

27

iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.

28

ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.

29

et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.

30

Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.

31

et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,

32

et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,

33

et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.

34

ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.

35

et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi

36

et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,

37

et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi

38

a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.

39

et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.

40

et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.

41

ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.

42

et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.

43

et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.

44

convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,

45

et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.

46

et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,

47

vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.

48

odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:

49

inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae

50

sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.

51

et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.

52

numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,

53

nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:

54

exorna speciem vultus tui?

55

merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.

56

sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.

57

et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.

58

et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.

59

propter priora misera es et iterum excipies mala.

60

et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.

61

extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.

62

omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.

63

et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.

2nd Esdras 16

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: