Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 2

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 3

1

anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,

2

quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.

3

et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,

4

et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,

5

et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.

6

et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.

7

et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.

8

et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.

9

iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.

10

et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.

11

dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.

12

et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.

13

et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.

14

et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.

15

et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.

16

et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.

17

et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.

18

et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.

19

et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.

20

et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.

21

cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.

22

et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.

23

et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.

24

et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.

25

et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,

26

in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.

27

et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.

28

et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?

29

factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,

30

quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti

31

nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,

32

aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.

33

quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.

34

nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.

35

aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?

36

homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

2nd Esdras 4

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: