Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ecclesiastes 2

Ecclesiastes or, The Preacher

Return to Index

Chapter 3

1

omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo

2

tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est

3

tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi

4

tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

5

tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus

6

tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi

7

tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

8

tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

9

quid habet amplius homo de labore suo

10

vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea

11

cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

12

et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

13

omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

14

didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

15

quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit

16

vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem

17

et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

18

dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

19

idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati

20

et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur

21

quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

22

et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

Ecclesiastes 4

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: