Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 8

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 9

1

regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo

2

et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit

3

quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat

4

necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus

5

dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua

6

non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis

7

beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam

8

sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam

9

dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni

10

sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas

11

de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia

12

rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis

13

erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri

14

excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni

15

fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur

16

trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore

17

fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo

18

sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola

19

sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis

20

omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur

21

siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos

22

magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria

23

omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius

24

et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos

25

habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem

26

exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti

27

tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus

28

adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus

29

reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath

30

regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis

31

dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius

2nd Chronicles 10

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: